Actus Apostolorum*

Caput 1: 19

et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis
(* Traductions européennes)

Glose

Eorum,id est habitantium Jerusalem, quia etsi utrique loquebantur Hebraice, distabat tamen proprietas linguae Hierosolymorum a Galilaeis, de quibus apostoli erant: quod in passione Domini ostenditur, ubi etiam Petrus nolens lingua sua proditus est esse Galilaeus.